Hľadaný výraz: Sdc 6,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. 2 Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca. 3 Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique orientalium nationum 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos. 5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis et, instar locustarum, universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. 6 Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.

1

mail   print   facebook   twitter